

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 22: Versus 6
Et dixit mihi.Sicut in principio posuit commendationem visionis, sic etiam jam ad ultimum ponit.Dominus.Et bene debes credere, quia ille qui in potestate habet dona Spiritus sancti, per quem locuti sunt omnia prophetae quae dixerunt.Angelum suum,etc. Sicut angelus Joanni, sic Joannes commendat discipulis suis: quasi dicat: Non propter me facta est haec annuntiatio mihi, sed ut vos mihi credatis.